- BOEDROMIA
- BOEDROMIAnomen habent ἀπὸ τȏυ Βοηδρομεῖν, quod, testibus Hesychiô et Suidâ, est μετὰ ςπουδῆς παραγίνεςθαι, aut potius, sublatô clamore, ut in pugna fieri solet, succurrere. Festi causam Atheniensibus dedit Ion, qui illis auxilio venit, cum ab Eumolpo invaderentur. harpocration, Βοηδρόμια, ἑαρτή τις Ἀθην´ησι οὕτω ναλουμεν´η, ἥν φησι Φιλόχορος εν δευτέρᾳ νενομίςθαι ἐπειδὴ Ἄων ὁ Ξούθου ἐβοήθησε ςπουδῇ πολεμουμεν´οις Ἀθηναίοις ὑπὸ Ἐυμόλπου τȏυ Ποσειδῶνος, Ἐρεχθέως βασιλεύοντος. Βοηδρομεῖν γὰρ, τὸ Βοηθεῖν ὀνομάζετο τουτέςτιν ἐπὶ μάχην δραμεῖν. Suidas autem, dum ista exscriberet, se indiligenter habuit, quod Xuthum Atheniensibus auxilio venisse narrat. Ubi forte lengendum Ἴων ὁ Ξούθου. Neque enim Xuthum, sed Ionem Atheniensibus suppetias tulisse scribit quoque Pausan. In Atticis. Et Aristides in Eleusina, Ἴων Ἀθήναζε ἐβοήθησεν. At Plutarchus in Theseo, festi causam a bello contra Amazonas gesto deducit, quod eas Theseus mense Βοηδρομιῶνος, h. e. Iuniô, factâ Apollini re divinâ, profligâsset. Sic enim ille, Ἡ μὲν οὖν μάχη Βοηδρομιῶνος ἐγένετο μηνὸς ἐφ᾿ ᾗ τὰ Βοηδρόμια μέχρι νῦν Α᾿θηναῖοι θύουσι. Callimachus Hymnô in Apol.Ω πόλλων, πολλοί σε Βοηδρόμιον καλέουσι,Phoebe Boedromium multi te nomine dicunt.Vide et infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.